Epitoma Historiarum Philippicarum Libri XXI-XXV

[21.2.4-7]

Itaque cum bellum adversus eum Syracusani decrevissent, diu dubitavit, imperium deponeret an bello resisteret. Sed a militibus praedam et urbis direptionem sperantibus descendere in proelium cogitur. Victus cum iterato non felicius fortunam temptasset, legatos ad Syracusanos mittit, spondens se depositurum tyrrannidem, si mitterent ad eum, quibuscum sibi de pace conveniret. In quam rem missos primores in carcere retinet, atque ita incautis omnibus nec quicquam hostile metuentibus exercitum ad delendam civitatem mittit.

[21.6.1-5]

Inter haec Karthaginienses tanto successu rerum Alexandri Magni exterriti, verentes, ne Persico regno et Africum vellet adiungere, mittunt ad speculandos eius animos Hamilcarem cognomento Rodanum, virum sollertia facundiaque ceteros insignem. Augebant enim metum et Tyros, urbs auctorum originis suae, capta et Alexandria aemula Karthaginis in terminis Africae et Aegypti condita et felicitas regis, apud quem nec cupiditas nec fortuna ullo modo terminabantur. Igitur Hamilcar per Parmeniona aditu regis obtento profugisse se ad regem expulsum patria fingit militemque se expeditionis offert.

[23.1.15-17]

Denique Alexander, rex Epiri, cum in auxilium Graecarum civitatium cum magno exercitu in Italiam venisset, cum omnibus copiis ab his deletus est. Quare feritas eorum successu felicitatis incensa diu terribilis finitimis fuit. Ad postremum inploratus Agathocles spe ampliandi regni a Sicilia in Italiam traiecit.

[23.3.1-4]

Eo tempore et Pyrrus adversus Romanos bellum gerebat, qui inploratus a Sicilia in auxilium, sicuti dictum est, cum Syracusas venisset, rex Siciliae sicut Epiri appellatur. Quarum rerum felicitate laetus Heleno filio Siciliae velut avitum (nam susceptus ex filia Agathoclis regis erat), Alexandro autem Italiae regnum destinat. Post haec multa secunda proelia cum Karthaginiensibus facit.

[23.3.9.12]

Itaque conserto proelio cum superior fuisset, quoniam tamen a Sicilia abiret pro victo fugere visus est; ac propterea socii ab eo defecerunt et imperium Siciliae tam cito amisit, quam facile quaesierat. Sed nec in Italia meliore felicitate usus in Epirum revertitur. Admirabilis utriusque res casus in exemplum fuit. Nam sicut ante secunda fortuna rebus supra vota fluentibus Italiae Siciliaeque imperium et tot de Romanis victorias adtraxerat, ita nunc adversa velut in ostentationem fragilitatis humanae destruens, quae cumulaverat, Siciliensi ruinae naufragium maris et foedam adversus Romanos pugnam turpemque ab Italia discessum adiecit.

[24.8.11-16]

Dux ipse Brennus cum dolorem vulnerum ferre non posset, pugione vitam finivit. Alter ex ducibus punitis belli auctoribus cum decem milibus sauciorum citato agmine Graecia excedit. Sed nec fugientibus fortuna commodior fuit, siquidem pavidis nulla sub tectis acta nox, nullus sine labore et periculo dies; adsidui imbres et gelu nix concreta et fames et lassitudo et super haec maximum pervigiliae malum miseras infelicis belli reliquias obterebant. Gentes quoque nationesque, per quas iter habebant, palantes velut praedam sectabantur. Quo pacto evenit, ut nemo ex tanto exercitu, qui paulo ante fiducia virium etiam deos contemnebat, vel ad memoriam tantae cladis superesset.

[25.2.8-11]

Quamquam Gallorum ea tempestate tantae fecunditatis iuventus fuit, ut Asiam omnem velut examine aliquo inplerent. Denique neque reges Orientis sine mercennario Gallorum exercitu ulla bella gesserunt, neque pulsi regno ad alios quam ad Gallos confugerunt. Tantus terror Gallici nominis et armorum invicta felicitas erat, ut aliter neque maiestatem suam tutam neque amissam recuperare se posse sine Gallica virtute arbitrarentur. Itaque in auxilium a Bithyniae rege invocati regnum cum eo parta victoria diviserunt eamque regionem Gallograeciam cognominaverunt.


Referencias bibliográficas

Iustinus. Historiae Philippicae. Friedrich Dübner. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1831. [Online]

Iustinus, Marcus Iunianus. Historiarum Philippicarum T. Pompeii Trogi Libri XLVI in Epitomen Redacti. The Latin Library [Online]

Free  templates from pikbest.com