Epitoma Historiarum Philippicarum Libri XLI-XLIV


[41.1.1-6]

I. Parthi, penes quos velut divisione orbis cum Romanis facta nunc Orientis imperium est, Scytharum exules fuere. 2 Hoc etiam ipsorum vocabulo manifestatur, nam Scythico sermone exules «parthi» dicuntur. 3 Hi et Assyriorum et Medorum temporibus inter Orientis populos obscurissimi fuere. 4 Postea quoque, cum imperium Orientis a Medis ad Persas translatum est, veluti vulgus sine nomine praeda victorum fuere. 5 Postremum Macedonibus triumphato Oriente servierunt, 6 ut cuivis mirum videatur ad tantam eos felicitatem per virtutem provectos, ut imperent gentibus, sub quarum imperio veluti servile vulgus fuere.


[41.6.1-3]

VI. Eodem ferme tempore, sicut in Parthis Mithridates, ita in Bactris Eucratides, magni uterque viri, regna ineunt. 2 Sed Parthorum fortuna felicior ad summum hoc duce imperii fastigium eos perduxit. 3 Bactriani autem per varia bella iactati non regnum tantum, verum etiam libertatem amiserunt, siquidem Sogdianorum et Arachotorum et Drancarum et Areorum Indorumque bellis fatigati ad postremum ab Invalidioribus Parthis velut exsangues oppressi sunt.

[44.1]

Hispania sicuti Europae terminos claudit, ita et huius operis finis futura est. Hanc veteres ab Hibero amne primum Hiberiam, postea ab Hispalo Hispaniam cognominaverunt. Haec inter Africam et Galliam posita Oceani freto et Pyrenaeis montibus clauditur. Sicut minor utraque terra, ita utraque fertilior. Nam neque ut Africa violento sole torretur, neque ut Gallia adsiduis ventis fatigatur, sed media inter utramque hinc temperato calore, inde felicibus et tempestivis imbribus in omnia frugum genera fecunda est, adeo ut non ipsis tantum incolis, verum etiam Italiae urbique Romanae cunctarum rerum abundantia sufficiat. Hinc enim non frumenti tantum magna copia est, verum et vini, mellis oleique. Nec ferri solum materia praecipua, sed et equorum pernices greges. Sed nec summae tantum terrae laudanda bona, verum abstrusorum metallorum felices divitiae. Iam lini spartique vis ingens, minii certe nulla feracior terra. In hac cursus amnium non torrentes rapidique, ut noceant, sed lenes et vineis campisque inrigui, aestuariis quoque Oceani adfatim piscosi, plerique etiam divites auro, quod in balucibus vehunt. Vno tantum Pyrenaei montis dorso adhaeret Galliae, reliquis partibus undique in orbem mari cingitur. Forma terrae prope quadrata, nisi quod artantibus freti litoribus in Pyrenaeum coit. Porro Pyrenaei montis spatium sexcenta milia passuum efficit. Salubritas caeli per omnem Hispaniam aequalis, quia aeris spiritus nulla paludium gravi nebula inficitur. Huc accedunt et marinae aurae undique versus adsidui flatus, quibus omnem provinciam penetrantibus eventilato terrestri spiritu praecipua hominibus sanitas redditur.

[44.5.1-3]

Post regna deinde Hispaniae primi Karthaginienses imperium provinciae occupavere. Nam cum Gaditani a Tyro, unde et Karthaginiensibus origo est, sacra Herculis per quietem iussi in Hispaniam transtulissent urbemque ibi condidissent, invidentibus incrementis novae urbis finitimis Hispaniae populis ac propterea Gaditanos bello lacessentibus auxilium consanguineis Karthaginienses misere. Ibi felici expeditione et Gaditanos ab iniuria vindicaverunt et maiore iniuria partem provinciae imperio suo adiecerunt. 
Referencias bibliográficas

Iustinus. Historiae Philippicae. Friedrich Dübner. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1831. [Online]

Iustinus, Marcus Iunianus. Historiarum Philippicarum T. Pompeii Trogi Libri XLVI in Epitomen Redacti. The Latin Library [Online]

Free  templates from pikbest.com