C. Iulii Caesaris Commentarii De Bello Civili

Civ. 1.7. 5-8

Quotienscumque sit decretum, darent operam magistratus, nequid res publica detrimenti caperet, qua voce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit vocatus, factum in perniciosis legibus, in vi tribunicia, in secessione populi, templis  ocisque editioribus occupatis; atque haec superioris aetatis exempla expiata Saturnini atque Gracchorum casibus docet. Quarum rerum illo tempore nihil factum, ne cogitatum quidem nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio facta. hortatur, cuius imperatoris ductu viiii annis rem publicam felicissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint, ut eius existimationem dignitatemque ab inimicis defendant. Conclamant legionis xiii, quae aderat, milites—hanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant—sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.  

Civ. 1.85. 8-12

 Omnia haec iam pridem contra se parari; in se novi generis imperia constitui, ut idem ad portas urbanis praesideat rebus et duas bellicosissimas provincias absens tot annos obtineat; in se iura magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu, ut semper, sed per paucos probati et electi in provincias mittantur; in se aetatis excusationem nihil valere, quin superioribus bellis probati ad optinendos exercitus evocentur; in se uno non servari, quod sit omnibus datum semper imperatoribus, ut rebus feliciter gestis aut cum honore aliquo aut certe sine ignominia domum revertantur exercitumque dimittant. Quae tamen omnia et se tulisse patienter et esse laturum; neque nunc id agere, ut ab illis abductum exercitum teneat ipse, quod tamen sibi difficile non sit, sed ne illi habeant, quo contra se uti possint. Proinde, ut esset dictum, provinciis excederent exercitumque dimitterent; si id sit factum, se nociturum nemini. hanc unam atque extremam esse pacis condicionem.

Civ. 2.31.1-4

Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat; hos turpissimae fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare. «Qua enim,» inquit, «fiducia et opere et natura loci munitissima castra expugnari posse confidimus? Aut vero quid proficimus, si accepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus? Quasi non et felicitas rerum gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia concilient! Castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem fugam et desperationem omnium et alienationem exercitus? Nam neque pudentis suspicari oportet sibi parum credi neque improbos scire sese timeri, quod illis licentiam timor augeat noster, his studia deminuat.

Civ. 3.26.4-5

Nostri usi fortunae beneficio tamen impetum classis timebant, si forte ventus remisisset. Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum iii, eo naves introduxerunt—qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus—leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt. Quo simulatque intro est itum, incredibili felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.

Civ. 3.73.3-5

Habendam fortunae gratiam, quod Italiam sine aliquo vulnere cepissent, quod duas Hispanias bellicosissimorum hominum peritissimis atque exercitatissimis ducibus pacavissent, quod finitimas frumentariasque provincias in potestatem redegissent. denique recordari debere, qua felicitate inter medias hostium classes oppletis non solum portibus, sed etiam litoribus omnes incolumes essent transportati. si non omnia caaderent secunda, fortunam esse industria sublevandam. quod esset acceptum detrimenti, cuiusvis potius quam suae culpae debere tribui. Locum se aecum ad dimicandum dedisse, potitum se esse hostium castris, expulisse ac superasse pugnantes. Sed sive ipsorum perturbatio sive error aliquis sive etiam fortuna partam iam praesentemque victoriam interpellavisset, dandam omnibus operam, ut acceptum incommodum virtute sarciretur.

Referencias bibliográficas

C. Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum, pars posterior. Renatus du Pontet. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1901. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis. [Online].