C. Sallusti Crispi Fragmenta Historiarum

Historiae. Oratio Lepidi Cons. ad populum Romanum 19-21

satis illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa. scelerum et contumeliarum omnium finis sit; quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit. Neque iam, quid existumetis de illo, sed quantum audeatis, vereor, ne alius alium principem expectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et corruptae sunt, sed vostra socordia, qua[m] raptum ire licet et, quam audeas, tam videri felicem. nam praeter satellites conmaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mutata praeter victoriam? scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt! an quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum?

Invectiva in Ciceronem (spuria) 5

Immo vero homo levissimus, supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum, modo illarum partium, fidus nemini, levissimus senator, mercennarius patronus, cuius nulla pars corporis a turpitudine vacat, lingua vana, manus rapacissimae, gula immensa, pedes fugaces: quae honeste nominari non possunt, inhonestissima. atque is cum eius modi sit, tamen audet dicere: laquo; o fortunatam natam me consule Romam! raquo; te consule fortunatam, Cicero? immo vero infelicem et miseram, quae crudelissimam proscriptionem eam perpessa est, cum tu perturbata re publica metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuae cogebas, cum omnia iudicia, omnes leges in tua libidine erant, cum tu sublata lege Porcia, erepta libertate omnium nostrum vitae necisque potestatem ad te unum revocaveras.

Referencias bibliográficas

C. Sallusti Crispi. Catilina, Iugurtha, Orationes Et Epistulae Excerptae De Historiis. Axel W. Ahlberg. Leipzig. Teubner. 1919. [Online].