Epitoma Historiarum Philippicarum Libri I-V

[1.10.6-10]

Et erat inter coniuratos Darius, Hystaspis filius, cui de regno sollicito equi custos ait, si ea res victoriam moraretur, nihil negotii superesse. Per noctem deinde equum pridie constitutam diem ad eundem locum ducit ibique equae admittit, ratus ex voluptate Veneris futurum quod evenit. Postera die itaque, cum ad statutam horam omnes convenissent, Darii equus cognito loco ex desiderio feminae hinnitum statim edidit et segnibus aliis felix auspicium domino primus emisit. Tanta moderatio ceteris fuit, ut audito auspicio confestim equis desilierint et Darium regem salutaverint. Populus quoque universus secutus iudicium principum eundem regem constituit.

[2.4.3-11]

Ibi per multos annos spoliare finitimos adsueti conspiratione populorum per insidias trucidantur. Horum uxores cum viderent exsilio additam orbitatem, arma sumunt finesque suos submoventes primo, mox etiam inferentes bellum defendunt. Nubendi quoque finitimis animum omisere, servitutem, non matrimonium appellantes. Singulare omnium saeculorum exemplum, ausae rem publicam augere sine viris; iam etiam cum contemptu virorum tuentur. Et ne feliciores aliae aliis viderentur, viros, qui domi remanserant, interficiunt. Ultionem quoque caesorum coniugum excidio finitimorum consequuntur. Tum pace armis quaesita, ne genus interiret, concubitus finitimorum ineunt. Si qui mares nescerentur, interficiebant. Virgines in eundem ipsis morem, non otio neque lanificio, sed armis, equis, venationibus exercebant, inustis infantum dexterioribus mammis, ne sagittarum iactus impediantur; unde dictae Amazones.

[2.10.1-4]

Interea et Darius, cum bellum restauraret, in ipso apparatu decedit, relictis multis filiis et in regno et ante regnum susceptis. Ex his Ariamenes maximus natu aetatis privilegio regnum sibi vindicabat, quod ius et ordo nascendi et natura ipsa gentibus dedit. Porro Xerxes controversiam non de ordine, sed de nascendi felicitate referebat; nam Ariamenen primum quidem Dario, sed privato provenisse; se regi primum natum.

[2.13.9-12]

Ubi cum solutum pontem hibernis tempestatibus offendisset, piscatoria scapha trepidus traiecit. Erat res spectaculo digna et aestimatione sortis humanae, rerum varietate miranda in exiguo latentem videre navigio, quem paulo ante vix aequor omne capiebat, carentem omni etiam servorum ministerio, cuius exercitus propter multitudinem terris graves erant. Nec pedestribus copiis, quas ducibus adsignaverat, felicius iter fuit, siquidem cotidiano labori (neque enim ulla est metuentibus quies) etiam fames accesserat. Multorum deinde dierum inopia contraxerat et pestem, tantaque foeditas morientium fuit, ut viae cadaveribus implerentur alitesque et bestiae escae inlecebris sollicitae exercitum sequerentur.

[3.1.1-2]

Xerxes, rex Persarum, terror antea gentium, bello in Graecia infeliciter gesto etiam suis contemptui esse coepit. Quippe Artabanus, praefectus eius, deficiente cotidie regis maiestate in spem regni adductus cum septem robustissimis filiis regiam vesperi ingreditur (nam amicitiae iure semper illi patebat), trucidatoque rege voto suo obsistentes filios eius dolo adgreditur.

[4.5.1-4]

Prima igitur congressione navalis certaminis Athenienses vincuntur; castra quoque cum omni publica ac privata pecunia amittunt. Super haec mala cum etiam terrestri proelio victi essent, tunc Demosthenes censere coepit, ut abirent Sicilia, dum res quamvis adflictae nondum tamen perditae forent. Neque in bello male auspicato amplius perseverandum; esse domi graviora et forsitan infeliciora bella, in quae servare hos urbis apparatus oporteat. Nicias seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei civium, seu inpellente fato manere contendit

[5.1.1-2]

Dum Athenienses in Sicilia bellum per biennium cupidius quam felicius gerunt, interim concitor et dux eius Alcibiades absens Athenis insimulatur mysteria Cereris initiorum sacra, nullo magis quam silentio sollemnia, enuntiavisse, revocatusque a bello ad iudicium, sive conscientia sive indignitatem rei non ferens, tacitus in exsilium Elidem profectus est. 

[5.7]

[Lysander] autem, dux Lacedaemoniorum, rebus feliciter gestis fortunae hostium insultat. Captivas naves cum praeda bellica in triumphi modum ornatas mittit Lacedaemona ac tributarias Atheniensium civitates, quas metus dubiae belli fortunae in fide tenuerat, voluntarias recipit, nec aliud dicionis Atheniensium praeter urbem ipsam relinquit. Quae cuncta cum Athenis nuntiata essent, omnes relictis domibus per urbem discurrere pavidi, alius alium sciscitari, auctorem nuntii requirere; non pueros inprudentia, non senes debilitas, non mulieres sexus inbecillitas domi tenet: adeo ad omnem aetatem tanti mali sensus penetraverat. in foro deinde coeunt atque ibi perpeti nocte fortunam publicam questibus iterant. Alii fratres aut filios aut parentes deflent; cognatos alii, alii amicos cognatis cariores, et cum privatis casibus querelam publicam miscent: iam se ipsos, iam ipsam patriam perituram miserioremque incolumium quam amissorum fortunam iudicantes; sibi quisque ante oculos obsidionem, famem et superbum victoremque hostem proponentes; iam ruinam urbis et incendia, iam omnium captivitatem et miserrimam servitutem recordantes; feliciores prorsus priores urbis ruinas ducentes, quae incolumibus filiis parentibusque tectorum tantum ruinae taxatae sint. Nunc autem non classem, in quam sicuti pridem confugiant, superesse, non exercitum, cuius virtute servati pulchriora possent moenia exstruere.


Referencias bibliográficas

Iustinus. Historiae Philippicae. Friedrich Dübner. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1831. [Online]

Iustinus, Marcus Iunianus. Historiarum Philippicarum T. Pompeii Trogi Libri XLVI in Epitomen Redacti. The Latin Library [Online]

Free  templates from pikbest.com