Epitoma Historiarum Philippicarum Libri VI-X

[6.2.16-17]

Dato stipendio ad classem remittitur, nec moram agendis rebus facit; multa fortiter, multa feliciter agit, agros hostiles vastat, urbes expugnat et quasi tempestas quaedam cuncta prosternit. Quibus rebus territi Lacedaemonii ad patriae subsidium revocandum ab Asia Agesilaum decernunt.

[7.6.8-12]

Hinc Thessaliam non praedae cupiditate, sed quod exercitui suo robur Thessalorum equitum adiungere gestiebat, nihil minus quam bellum metuentem inprovisus expugnat, unumque corpus equitum pedestriumque copiarum invicti exercitus fecit; urbem nobilissimam Larissam capit. Quibus rebus feliciter provenientibus Olympiadam, Neoptolemi, regis Molossorum, filiam, uxorem ducit, conciliante nuptias fratre patrueli, auctore virginis, Arryba, rege Molossorum, qui sororem Olympiadis Troada in matrimonio habebat; quae causa illi exitii malorumque omnium fuit. Nam dum regni incrementa adfinitate Philippi adquisiturum sperat, proprio regno ab eodem privatus in exilio con senuit.

[10.2]

Causa parricidii sceleratior ipso parricidio fuit. Occiso quippe Cyro fraterno bello, cuius mentio supra habita est, Aspasian, paelicem eius, rex Artaxerxes in matrimonium receperat.  Hanc patrem cedere sibi sicuti regnum Darius postulaverat; qui pro indulgentia sua in liberos primo facturum se dixerat,  mox paenitentia ductus, ut honeste negaret quod temere promiserat, solis eam sacerdotio praefecit, quo perpetua illi ab omnibus viris pudicitia imperabatur.  Hinc exacerbatus iuvenis in iurgia primo patris erupit, mox facta cum fratribus coniuratione, dum patri insidias parat, deprehensus cum sociis poenas parricidii diis paternae maiestatis ultoribus dedit.  Coniuges quoque omnium cum liberis, ne quod vestigium tanti sceleris extaret, interfectae. 7Post haec Artaxerxes morbo ex dolore contracto decedit, rex quam pater felicior.


Referencias bibliográficas

Iustinus. Historiae Philippicae. Friedrich Dübner. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1831. [Online]

Iustinus, Marcus Iunianus. Historiarum Philippicarum T. Pompeii Trogi Libri XLVI in Epitomen Redacti. The Latin Library [Online]

Free  templates from pikbest.com