Epitoma Historiarum Philippicarum Libri XI-XV

[11.14.5-8]

Alexander autem periculosissima quaeque adgrediebatur, et ubi confertissimos hostes acerrime pugnare conspexisset, eo se semper inmergebat periculaque sua esse, non militis volebat. Hoc proelio Asiae imperium rapuit, quinto post acceptum regnum anno; cuius tanta felicitas fuit, ut post hoc nemo rebellare ausus sit patienterque Persae post imperium tot annorum iugum servitutis acceperint. Donatis refectisque militibus XXXIV diebus praedam recognovit.

[11.15.4-10]

Iusso igitur exercitu subsequi cum sex milibus equitum fugientem insequitur; in itinere multa et periculosa proelia facit. Emensus deinde plura milia passuum cum nullum Darii indicium repperisset, respirandi equis data potestate unus e militibus, dum ad fontem proximum pergit, in vehiculo Darium multis quidem vulneribus confossum, sed spirantem adhuc invenit;  qui applicito captivo cum civem ex voce cognovisset, id saltim praesentis fortunae habere se solacium dixit, quod apud intellecturum locuturus esset nec incassum postremas voces emissurus. Perferri haec Alexandro iubet: se nullis in eum meritorum officiis maximorum illi debitorem mori, quod in matre liberisque suis regium eius, non hostilem animum expertus felicius hostem quam cognatos propinquosque sortitus sit; quippe matri et liberis suis ab eodem hoste vitam datam, sibi a cognatis ereptam, quibus et vitam et regna dededit.  Quamobrem gratiam illis eam futuram, quam ipse victor volet.  Alexandro referre se, quam solam moriens potest, gratiam, precari superum inferumque numina et regales deos, ut illi terrarum omnium victori contingat imperium.

[12.1.6-10]

Namque post profectionem Alexandri Graecia ferme omnis in occasionem reciperandae libertatis ad arma concurrerat, auctoritatem Lacedaemoniorum secuta, qui Philippi Alexandrique et pacem soli spreverant et leges respuerant; dux huius belli Agis, rex Lacedaemoniorum, fuit. Quem motum Antipater contractis militibus in ipso ortu oppressit. Magna tamen utrimque caedes fuit. Agis rex cum suos terga dantes videret, dimissis satellitibus, ut Alexandro felicitate, non virtute inferior videretur, tantam stragem hostium edidit, ut agmina interdum fugaret.

[14.3.7-12]

Porro Argyaspides neque fugam se temptaturos dicunt post damna patrimoniorum et post coniuges amissas, neque bellum gesturos contra liberos suos; ultroque eum conviciis agitant, quod se post tot annos emeritorum stipendiorum redeuntes domum cum praemiis tot bellorum ab ipsa missione rursus in novam militiam inmensaque bella revocaverit, et a laribus iam quodam modo suis et ab ipso limine patriae abductos inanibus promissis deceperit, nunc quoque amissis omnibus felicis militiae quaestibus ne victos quidem in misera et inopi senecta quiescere sinat. Ignaris deinde ducibus confestim ad Antigonum legatos mittunt petentes, ut sua reddi iubeat. Is redditurum se pollicetur, si Eumenen sibi tradant. Quibus cognitis Eumenes cum paucis fugere temptavit; sed retractus desperatis rebus, cum concursus multitudinis factus esset, petit ut postremum sibi adloqui exercitum liceret.


Referencias bibliográficas

Iustinus. Historiae Philippicae. Friedrich Dübner. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1831. [Online]

Iustinus, Marcus Iunianus. Historiarum Philippicarum T. Pompeii Trogi Libri XLVI in Epitomen Redacti. The Latin Library [Online]

Free  templates from pikbest.com