Epitoma Historiarum Philippicarum Libri XXVI-XXX


[30.1.1-6]

Philippo in Macedonia magnis rebus intento in Aegypto Ptolomei diversi mores erant; quippe regno parricidio parto et ad necem utriusque parentis caede etiam fratris adstructa, veluti rebus feliciter gestis luxuriae se tradiderat, regisque mores omnis secuta regia erat. Itaque non amici tantum praefectique, verum etiam omnis exercitus depositis militiae studiis otio ac desidia corrupti marcebant. Quibus rebus cognitis Antiochus, rex Syriae, vetere inter se regnorum odio stimulante repentino bello multas urbes eius oppressit ipsamque Aegyptum adgreditur. Trepidare igitur Ptolomeus, legationibus missis, quoad vires pararet morari Antiochum. Magno deinde exercitu in Graecia conducto secundum proelium facit, spoliassetque regno Antiochum, si fortunam virtute iuvisset.


Referencias bibliográficas

Iustinus. Historiae Philippicae. Friedrich Dübner. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1831. [Online]

Iustinus, Marcus Iunianus. Historiarum Philippicarum T. Pompeii Trogi Libri XLVI in Epitomen Redacti. The Latin Library [Online]

Free  templates from pikbest.com