Epitoma Historiarum Philippicarum Libri XXXI-XXXV

[31.1.1-6]

Mortuo Ptolomeo Philopatore, rege Aegypti, contemptaque parvuli filii eius aetate, qui in spem regni relictus praeda etiam domesticis erat, Antiochus, rex Syriae, occupare Aegyptum statuit. Itaque Phoenicen ceterasque Syriae quidem, sed iuris Aegypti civitates cum invasisset, legatos ad eum senatus mittit, qui denuntiarent ei, abstineret regno pupilli postremis patris precibus fidei suae traditi. Quibus spretis interiecto tempore alia legatio supervenit, quae omissa pupilli persona civitates iure belli factas populi Romani in integrum restitui iubebat. Abnuenti bellum denuntiatum, quod ille facile susceptum infeliciter gessit. Eodem tempore et Nabis tyrannus multas Graeciae civitates occupaverat. Igitur senatus, ne uno tempore duplici bello Romanae vires detinerentur, scripsit Flaminino, si ei videatur, sicuti Macedoniam a Philippo, ita et Graeciam a Nabide liberet. 

[31.8.1-5]

Igitur cum ab utrisque bellum pararetur ingressique Asiam Romani Ilium venissent, mutua gratulatio Iliensium ac Romanorum fuit, Iliensibus Aenean ceterosque cum eo duces a se profectos, Romanis se ab his procreatos referentibus; tantaque laetitia omnium fuit, quanta esse post longum tempus inter parentes et liberos solet. Iuvabat Ilienses nepotes suos Occidente et Africa domita Asiam ut avitum regnum vindicare, optabilem Troiae ruinam fuisse dicentes, ut tam feliciter renasceretur. Contra Romanos avitos lares et incunabula maiorum templaque ac deorum simulacra inexplebile desiderium videndi tenebat. Profectis ab Ilio Romanis Eumenes rex cum auxiliis occurrit, nec multo post proelium cum Antiocho commissum.

[32.3.1-7]

Occiso Demetrio sublatoque aemulo non neglegentior tantum Perseus in patrem, verum etiam contumacior erat, nec heredem regni, sed regem gerebat. His rebus offensus Philippus inpatientius in dies mortem Demetrii dolebat, tunc et insidiis circumventum suspicari, testes indicesque torquere. Atque ita cognita fraude non minus scelere Persei quam innoxia Demetrii morte cruciabatur, peregissetque ultionem, nisi morte praeventus fuisset. Nam brevi post tempore morbo ex aegritudine contracto decessit, relicto magno belli apparatu adversus Romanos, quo postea Perseus usus est. Nam et Gallos Scordiscos ad belli societatem perpulerat, fecissetque Romanis grave bellum, nisi decessisset. Namque Galli bello adversus Delphos infeliciter gesto, in quo maiorem vim numinis quam hostium senserant, amisso Brenno duce pars in Asiam, pars in Thraciam extorres fugerant. Inde per eadem vestigia, qua venerant, antiquam patriam repetivere.

[35.2.1-2]

Initio belli Demetrius duos filios apud Gnidium hospitem suum cum magno pondere auri commendaverat, ut belli periculis eximerentur et, si ita fors tulisset, paternae ultioni servarentur. Ex his maior, Demetrius, annos pubertatis egressus audita Alexandri luxuria, quem insperatae opes et alienae felicitatis ornamenta velut captum inter scortorum greges desidem in regia tenebant, auxiliantibus Cretensibus securum ac nihil hostile metuentem adgreditur.


Referencias bibliográficas

Iustinus. Historiae Philippicae. Friedrich Dübner. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1831. [Online]

Iustinus, Marcus Iunianus. Historiarum Philippicarum T. Pompeii Trogi Libri XLVI in Epitomen Redacti. The Latin Library [Online]

Free  templates from pikbest.com