Epitoma Historiarum Philippicarum Libri XXXVI-XL

[36.2.1-5]

Namque Iudaeis origo Damascena, Syriae nobilissima civitas, unde et Assyriis regibus genus ex regina Samirami fuit. Nomen urbi a Damasco rege inditum, in cuius honorem Syri sepulcrum Atarathes, uxoris eius, pro templo coluere, deamque exinde sanctissimae religionis habent. Post Damascum Azelus, mox Adores et Abrahames et Israhel reges fuere. Sed Israhelem felix decem filiorum proventus maioribus suis clariorem fecit. Itaque populum in decem regna divisum filiis tradidit, omnesque ex nomine Iudae, qui post divisionem decesserat, Iudaeos appellavit colique memoriam eius ab omnibus iussit, cuius portio omnibus accesserat.

[37.3.1-3]

Ad regni deinde administrationem cum accessisset, statim non de regendo, sed de augendo regno cogitavit. Itaque Scythas invictos antea, qui Zopyriona, Alexandri Magni ducem, cum XXX milibus armatorum deleverant, qui Cyrum, Persarum regem, cum CC milibus trucidaverant, qui Philippum, Macedonum regem, fugientem fecerant, ingenti felicitate perdomuit. Auctus igitur viribus Pontum quoque ac deinceps Cappadociam occupavit.

[38.9.6-9]

Sed fugientem Phrahates, qui Arsacidae successerat, equitum celeritate per conpendiosos tramites occupatum retrahit. Vt est deductus ad regem, Callimandro quidem non tantum venia, verum etiam praemium fidei datum, Demetrium autem et graviter castigatum ad coniugem in Hyrcaniam remittit artioribusque custodiis observari iubet. Interiecto deinde tempore, cum fidem illi etiam suscepti liberi facerent, eodem amico comite repetita fuga est, sed pari infelicitate prope fines regni sui deprehenditur ac denuo perductus ad regem ut invisus a conspectu submovetur. Tunc quoque uxori et liberis donatus in Hyrcaniam, poenalem sibi civitatem, remittitur talisque aureis in exprobrationem puerilis levitatis donatur.


Referencias bibliográficas

Iustinus. Historiae Philippicae. Friedrich Dübner. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1831. [Online]

Iustinus, Marcus Iunianus. Historiarum Philippicarum T. Pompeii Trogi Libri XLVI in Epitomen Redacti. The Latin Library [Online]

Free  templates from pikbest.com