Q. Curtii Rufi Historiarum Liber X

[10.3.6-10]

At ille pervicacis ad omnia, quae agitasset, animi peregrinorum militum contionem advocari iubet Macedonibus intra castra cohibitis et, cum frequentes coissent, adhibito interprete talem orationem habuit: ‘Cum ex Europa traicerem in Asiam, multas nobiles gentes, magnam vim hominum imperio meo me additurum esse sperabam. Nec deceptus sum, quod de his credidi famae. Sed ad illa hoc quoque accessit, quod video fortes viros erga reges suos pietatis invictae.  Luxu omni fluere credideram et nimia felicitate mergi in voluptates: at, hercules, munia militiae hoc animorum corporumque robore aeque inpigre toleratis et, cum fortes viri sitis, non fortitudinem magis quam fidem colitis. Hoc ego vero nunc primum profiteor, sed olim scio. Itaque et dilectum e vobis iuniorum habui et vos meorum militum corpori inmiscui. Idem habitus, eadem arma sunt vobis: obsequium vero et patientia imperii longe praestantior est quam ceteris. […]’

[10.5.1-7]

Intuentibus lacrimae obortae praebuere speciem iam non regem, sed funus eius visentis exercitus: maeror tamen circumstantium lectum eminebat. Quos ut rex aspexit: ‘Invenietis,’ inquit, ‘cum excessero, dignum talibus viris regem?’ Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis, in quem se conposuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est. Dimissoque vulgo velut omni vitae debito liberatus fatigata membra reiecit propiusque adsidere iussis amicis —nam et vox deficere iam coeperat— detractum anulum digito Perdiccae tradidit adiectis mandatis, ut corpus suum ad Hammonem ferri iuberent. Quaerentibusque his, cui relinqueret regnum, respondit, ei, qui esset optimus: ceterum providere iam se, ob id certamen magnos funebres ludos parari sibi. Rursus Perdicca interrogante, quando caelestes honores haberi sibi vellet, dixit, tum velle, cum ipsi felices essent. Suprema haec vox fuit regis, et paulo post extinguitur. 

[10.5. 33-36]

Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere et talia suadentibus oraculis credere et dedignantibus venerari ipsum vehementius, quam par esset, irasci, in externum habitum mutare corporis cultum, imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat. Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset. Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium in potestate habuit. Quotiens illum a morte revoca vit! quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque finem eundem illi quem gloriae statuit: expectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano, quidquid mortalitas capiebat, inpleret. Huic regi ducique successor quaerebatur, sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset: itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges аc regna diffudit, clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt.

[10.9.1-7]

Sed iam fatis admovebantur Macedonum genti bella civilia: nam et insociabile est regnum et a pluribus expetebatur. Primum ergo conlisere vires, deinde disperserunt: et cum pluribus corpus, quam capiebat, onerassent, cetera membra deficere coeperunt, quodque imperium sub uno stare potuisset, dum a pluribus sustinetur, ruit. Proinde iure meritoque populus Romanus. salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam paene supremam habuimus, novum sidus inluxit. Huius, hercule, non solis ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia membra trepidarent. Quot ille tum extinxit faces! quot condidit gladios! quautam tempestatem subita serenitate discussit! Non ergo revirescit solum, sed etiam floret imperium. Absit modo invidia, excipiet huius saeculi tempora eiusdem domus utinam perpetua, certe diuturna posteritas.  Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio publicae felicitatis averterat, redeam, Perdicca unicam spem salutis suae in Meleagri morte reponebat: vanum eundem et infidum celeriterque res novaturum et sibi maxime infestum occupandum esse.

 

Referencias bibliográficas

Curtius Rufus, Quintus. Historiarum Alexandri Magni Macedonis libri qui supersunt. Edmund Hedicke. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1908. [Online]

Free  templates from pikbest.com