Q. Curtii Rufi Historiarum Liber IV


[4.1.27-33]

Interea Amyntas, quem ad Persas ab Alexandro transfugisse diximus, cum quattuor milibus Graecorum ipsius ex acie persecutis fugam Tripolin pervenit. Inde in naves militibus inpositis Cyprum transmisit et, cum in illo statu rerum id quemque, quod occupasset, habiturum arbitraretur velut certo iure possessum, Aegyptum petere decrevit, utrique regi hostis et semper ex ancipiti mutatione temporum pendens. Hortatusque milites ad spem tantae rei docet Sabacen, praetorem Aegypti, cecidisse in acie: Persarum praesidium et sine duce esse et invalidum, Aegyptios semper praetoribus eorum infestos pro sociis ipsos, non pro hostibus aestimaturos. Omnia experiri necessitas cogebat: quippe cum primas spes fortuna destituit, futura praesentibus videntur esse potiora. Igitur conclamant, duceret, quo videretur. Atque ille utendum animis, dum spe calerent, ratus ad Pelusium ostium penetrat, simulans a Dareo se esse praetorem missum. Potitus ergo Pelusii Memphim copias promovit. Ad cuius famam Aegyptii, vana gens et novandis quam gerendis aptior rebus, ex suis quisque vicis urbibusque huc ipsi concurrunt ad delenda praesidia Persarum. Qui territi tamen spem retinendi Aegyptum non omiserunt. Sed eos Amyntas proelio superatos in urbem conpellit castrisque positis victores ad populandos agros. Velut in medio positis bonis hostium cuncta agebantur: itaque Mazaces, quamquam infelici proelio suorum animos territos esse cognoverat, tamen palantes et victoriae fiducia incautos ostentans perpulit, ne dubitarent ex urbe erumpere et res amissas reciperare. Id consilium non ratione prudentius quam eventu felicius fuit: ad unum omnes cum ipso duce occisi sunt. Has poenas Amyntas utrique regi dedit, nihilo magis ei, ad quem transfugerat, fidus quam illi, quem deseruerat.


[4.5.1-7]

Isdem ferme diebus Darei litterae adlatae sunt tandem ut regi scriptae. Petebat, uti filiam suam —Statirae erat nomen— nuptiis Alexander sibi adiungeret: dotem fore omnem regionem inter Hellespontum et Halyn amnem sitam, inde orientem spectantibus terris contentum se fore. Ne dubitaret, quod offerretur, accipere: numquam diu eodem vestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant, invidiam tamen sentire maiorem. Vereri se, ne avium modo, quas naturalis levitas ageret ad sidera, inani аc puerili mente se efferret: nihil difficilius esse quam in illa aetate tantam capere fortunam. Multas se adhuc reliquias habere nee semper inter angustias posse deprehendi: transeundum esse Alexandro Euphraten Tigrimque et Araxen et Choaspen, magna munimenta regni sui, veniendum in campos, ubi paucitate suorum erubescendum sit, in Mediam, Hyrcaniam, Bactra: et Indos, Oceani accolas, quando aditurum, ne Sogdianos et Arachosios nominem ceterasque gentes ad Caucasum et Tanain pertinentes? Senescendum fore tantum terrarum vel sine proelio obeunti. Se vero ad ipsum vocare desineret: namque illius exitio se esse venturum.

[4.10.25-29]

E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes inter trepidationem lugentium elapsus per eam portam, quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur, ad Darei castra pervenit exceptusque a vigilibus in tabernaculum regis perducitur gemens et veste lacerata. Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris expectatione commotus et, quid potissimum timeret, incertus: «Vultus», inquit, «tuus nescio quod ingens malum praefert, sed cave miseri hominis auribus parcas: didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium est nosse sortem suam. Num, quod maxime suspicor, eloqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?» Ad haec Tyriotes: «Istud quidem procul abest», inquit: «quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent, haberi potest, tuis a victore servatus est. Sed uxor tua paulo ante excessit e vita». Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebatur.

[4.14.17-20]

«[…] Quodsi quem e vobis nomen gentis movet, cogitet Macedonum illic arma esse, non corpora. Multum enim sanguinem invicem hausimus, et semper gravior in paucitate iactura est. Nam Alexander, quantuscumque ignavis et timidis videri potest, unum animal est et, si quid mihi creditis, temerarium et vaecors, adhuc nostro pavore quam sua virtute felicius. Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest ratio. Licet felicitas adspirare videatur, tamen ad ultimum temeritati non sufficit. Praeterea breves et mutabiles vices rerum sunt, et fortuna numquam simpliciter indulget. Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Persarum imperium, quod secundo cursu per CCXXX anuos ad summum fastigium evexerant, magno motu concuterent magis quam adfligerent admonerentque nos fragilitatis humanae, cuius nimia in prosperis rebus oblivio est. […]»

[4.16.1-3]

At in laevo Macedonum cornu —Parmenio, sicut ante est dictum, tuebatur— longe alia fortuna utriusque partis res gerebatur. Mazaeus cum omni suorum equitatu vehementer invectus urguebat Macedonum alas. Iamque abundans multitudine aciem circumvehi coeperat, cum Parmenio equites nuntiare iubet Alexandro, in quo discrimine ipsi essent: ni mature subveniretur, non posse sisti fugam. Iam multum viae praeceperat rex inminens fugientium tergis, cum a Parmenione tristis nuntius venit. Refrenare equos iussi, qui vehebantur, agmenque constitit frendente Alexandro, eripi sibi victoriam e manibus et Dareum felicius fugere quam se sequi.

[4.16.20-25]

Sed nullum hoc die maius periculum adiit quam, dum copias reducit in castra. Pauci eum et inconpositi sequebantur ovantes victoria quippe omnes hostes aut in fugam effusos aut in acie cecidisse credebant : cum repente ex adverso apparuit agmen equitum, qui primo inhibuere cursum, deinde Macedonum paucitate conspecta turmas in obvios concitaverunt. Ante signa rex ibat dissimulato magis periculo quam spreto. Nec demit ei perpetua in dubiis rebus felicitas. Namque praefectum equitatus avidum certaminis et ob id ipsum incautius in se ruentem hasta transfixit: quo ex equo lapso proximum ac dein plures eodem telo confodit. Invasere turbatos amici quoque. Nec Persae inulti cadebant: quippe non universae acies quam hae tumultuariae manus vehementius iniere certamen. Tandem barbari, cum obscura luce tutior fuga videretur esse quam pugna, dispersis agminibus abiere. Rex extraordinario periculo defunctus incolumis suos reduxit in castra.


Referencias bibliográficas

Curtius Rufus, Quintus. Historiarum Alexandri Magni Macedonis libri qui supersunt. Edmund Hedicke. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1908. [Online]

Free  templates from pikbest.com