Q. Curtii Rufi Historiarum Liber VII


[7.2.33-37]

Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domique clari viri. Multa sine rege prospere, rex sine illo nihil magnae rei gesserat. Felicissimo regi et ad omnia ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia explevit: acer consilio, manu strenuus, carus principibus, vulgo militum acceptior. Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia, Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit, quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est. Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus in unam cohortem secrevit ducemque his Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum. Fere idem erant, quos alioqui rex habuerat invisos. Nam cum experiri vellet militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum fide traderet. Simpliciter ad necessarios suos quisque scripserat, quae sentiebat: aliis gravis erat, plerisque non ingrata militia. Ita et agentium gratias et querentium litterae exceptae sunt. Et, qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus. Id consilium, temerarium forsitan —quippe fortissimi iuvenes contumelia inritati erant—, sicut omnia alia felicitas regis excepit.

[7.5.5-8]

Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas: ora visceraque penitus uruntur. Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt: pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis admoniti praepararant aquam: haec paulisper repressit sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur, tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur. Graves deinde avide hausto humore non sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu cogerentur egerere.

[7.7.22-31]

Intranti Erigyio tabernaculum regis Aristander occurrerat tristia exta fuisse significans:  haec ex vate conperta Erigyius nuntiabat. Quo inhibito Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celaverat, detegebatur, Aristandrum vocari iubet. Qui ut venit, intuens eum: ‘Non rex,’ inquit, ‘sed privatus clam, sacrificium ut faceres, mandavi: quid eo portenderetur, cur apud alium quam apud me professus es? Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit, quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo. Tibi autem, qui sapis, quam potest, denuntio, ipsi mihi indices, quid ex eis cognoveris, ne possis infitiari dixisse, quae dixeris.’ Ille exanguis attonitoque similis stabat per metum etiam voce suppressa tandemque eodem metu stimulante, ne regis expectationem moraretur: ‘Magni,’ inquit, ‘laboris, non inriti discrimen instare praedixi: nec me tam ars mea quam benivolentia tua perturbat. Infirmitatem valitudinis tuae video et, quantum in uno te sit, scio: vereor, ne praesenti fortunae tu sufficere non possis.’Rex iussit eum confidere felicitati suae: ut alias sibi ait gloriam concedere deos. Consultanti inde cum isdem, quonam modo flumen transirent, supervenit Aristander non alias laetiora exta vidisse se adfirmans, utique prioribus longe diversa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc prorsus egregie litatum esse. Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem. Menedemum, ut supra dictum est, miserat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae defectionis auctorem: qui conperto hostis adventu, ne muris urbis includeretur, simul fretus excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus.

[7.8.23-26]

‘[…] Scytharum solitudines Graecis etiam proverbiis audio eludi: at nos deserta et humano cultu vacua magis quam urbes et opulentos agros sequimur.  Proinde fortunam tuam pressis manibus tene: lubrica est nec invita teneri potest. Salubre consilium sequens quam praesens tempus ostendit melius. Inpone felicitati tuae frenos: facilius illam reges.  Nostri sine pedibus dicunt esse Fortunam, quae manus et pinnas tantum habet: cum manus porrigit, pinnas quoque conprehende. Denique, si deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere: sin autem homo es, id quod es, semper esse te cogita. Stultum est eorum meminisse, propter quae tui obliviscaris. […]’

 

 


Referencias bibliográficas

Curtius Rufus, Quintus. Historiarum Alexandri Magni Macedonis libri qui supersunt. Edmund Hedicke. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1908. [Online]

Free  templates from pikbest.com