[8.5.13-15]
Haud perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur. Is tum silentio facto unum illum intuentibus ceteris: ‘Si rex,’ inquit, ‘sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desideraretur: ipse enim peteret, ne in peregrinos ritus externosque degenerare se cogeres neu rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres. Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum, caelestesque honores non dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus est, ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt. […] ’
[8.10.12-18]
Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant: inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum. Rex situ montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus verticem eius ascendit Multa hedera vitisque toto gignitur monte, multae perennes aquae manant. Pomorum quoque varii salubresque suci sunt sua sponte fortuitorum germinum fruges humo nutriente. Lauri buxique et myrti in illis rupibus agrestis est silva. Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae аc vitium folia decerperent redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus vagarentur. Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius deum adorantium iuga montis vallesque resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in omnes se repente vulgasset. Quippe velut in media pace per herbas adgestamque frondem prostravere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large ad epulas omnibus praebitis per X dies Libero Patri operatum habuit exercitum. Quis neget eximiam quoque gloriam saepius fortunae quam virtutis esse beneficium? Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus. Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit.
[8.13.12-16]
Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. Erant in medio amne insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia conserebantur, et uterque rex parvae rei discrimine summae experiebatur eventum. Ceterum in Macedonum exercitu temeritate atque audacia insignes fuere Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium felicitate ad spernendum omne periculum accensi: quis ducibus promptissimi iuvenum lanceis modo armati transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat, multosque Indorum nulla re melius quam audacia armati interemerunt. Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum: sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque expectant, circumventi ab iis, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt. Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt aut verticibus inpliciti. Eaque pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa
[8.14.40-44]
Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit.) Rex spoliari corpus Pori, interemptum esse credens, iubet, et, qui detraherent loricam vestemque, concurrere, cum belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere levatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo telis undique obruitur, confossoque eo in vehiculum Porus inponitur. Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio, sed miseratione commotus: ‘Quae, malum,’ inquit, ‘amentia te coegit rerum mearum cognita fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?’ At ille: ‘Quoniam,’ inquit, ‘percontaris, respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti: neminem me fortiorem esse censebam. Meas enim noveram vires, nondum expertus tuas: fortiorem esse te belli docuit eventus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus tibi.’ Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: ‘Quod hic,’ inquit, ‘dies tibi suadet, quo expertus es, quam caduca felicitas esset.’ Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna quidem infractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est.
Referencias bibliográficas
Curtius Rufus, Quintus. Historiarum Alexandri Magni Macedonis libri qui supersunt. Edmund Hedicke. in aedibus B.G. Teubneri. Lipsiae. 1908. [Online]