Titi Livii Ad Vrbe Condita Libri I-V

Liv. 1.17.9-10
[9] Decreverunt enim ut cum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres auctores fierent. hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius vi adempta; priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt. [10] Tum interrex contione advocata, «quod bonum, faustum felixque sit» inquit, «Quirites, regem create; ita patribus visum est. patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis. auctores fient.» [11] Adeo id gratum plebi fuit ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret qui Romae regnaret.

Liv. 1.28.7-8
[7] Centuriones armati Mettium circumsistunt; rex cetera, ut orsus erat, peragit: «quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere. ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.»[8] Ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta in variis voluntatibus communi tamen metu cogente silentium tenet.

Liv. 1.26.6-11
[6] lex horrendi carminis erat: duumviri perduellionem iudicent; si a duumviris provocarit, provocatione certato; si vincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; verberato vel intra pomerium vel extra pomerium. [7] hac lege duumviri creati. qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis « P. Horati, tibi perduellionem iudico,» inquit; «i, lictor, colliga manus.» [8] accesserat lictor iniciebatque laqueum. tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete, “provoco,” inquit. itaque5 provocatione certatum ad populum est. [9] moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare: ni ita esset, patrio iure in filium6 animadversurum fuisse. orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. [10] inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc pila Horatia appellatur ostentans, “huncine” aiebat, «quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. [11] I, lictor, colliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis huius; arbore infelici suspende; verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum. quo enim ducere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?»

Liv. 1.45.3
[2] Iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae fanum; id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. eum consensum deosque consociatos laudare mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria iunxerat. saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent. [3] Ea erat confessio caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certatum fuerat. Id quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam armis videbatur, uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii reciperandi.

Liv. 2.35.6-8
[6] Ipse cum die dicta non adesset, perseveratum in ira est. damnatus absens in Volscos exsulatum abiit minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benigne excepere benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur. Hospitio utebatur Atti Tulli. Longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus. ita cum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano [7] bello. [8] Haud facile credebant plebem suam impelli posse ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuventute fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto iam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.

Liv. 2.40.5-8
[5] Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obviae complexum, mulier in iram ex precibus versa «sine, priusquam complexum accipio, sciam,» inquit, «ad hostem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis sim. [6] in hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem viderem? [7] potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Non tibi quamvis infesto animo et minaci perveneras ingredienti fines ira cecidit? Non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit ‘Intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique’? [8] ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. sed ego nihil iam pati nec tibi turpius nec4 mihi miserius possum nec, ut sum miserrima, diu futura sum: [9] de his videris, quos, si pergis, aut immatura [p. 350] mors aut longa servitus manet.»

Liv. 2.49.7-8
[6] Ire fortes, ire felices iubent, inceptis eventus pares reddere; consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare. [7] Praetereuntibus Capitolium arcemque et alia templa, quidquid deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites brevi in patriam ad parentes restituant. in cassum missae preces. [8] Infelici via, dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perveniunt. is opportunus visus locus communiendo praesidio.

Liv. 2.51.7-9
[7] Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. Postero die luce ort nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamvis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, [8] foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interventu collegae ipse exercitusque est servatus. [9] Inter duas acies Etrusci, cum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi. ita oppressum temeritate felici Veiens bellum.

Liv. 2.60.1-2
[1] Contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum est. et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat. [2] Huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se Aequi, vagari populabundum hostem per agros passi; nec ullo ante bello latius inde acta est praeda.

Liv. 2.65.6-7
[6] Iam prope erat ut in summum clivi iugum evaderent, cum terga hostes dedere effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. in eo pavore castra capiuntur. qui Volscorum effugere potuerunt Antium petunt. [7] Antium et Romanus exercitus ductus. paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium nova vi, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.

Liv. 3.7.5
[4] Interim Hernici Latinique, pudore etiam, non misericordia solum moti, si nec obstitissent communibus hostibus infesto agmine Romanam urbem petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt. [5] Ubi cum hostes non invenissent, secuti famam ac vestigia obvii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam vallem. Ibi haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix in praesentia fuit.

Liv. 3.17.1-2
[1] Postquam arma poni et discedere homines ab stationibus nuntiatum est, P. Valerius collega senatum retinente se ex curia proripit, inde in templum ad tribunos venit. [2] «Quid hoc rei est” inquit, “tribuni? Ap. Herdonii ductu et auspicio rem publicam eversuri estis? Tam felix vobis corrumpendis fuit qui servitia non commovit auctor? Cum hostes supra caput sint, discedi ab armis legesque ferri placet?»

Liv. 3.34.1-3
[1] Cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur; ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis populum ad contionem advocaverunt, [2] et quod bonum, faustum felixque rei publicae ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere. [3] Se, quantum decem hominum ingeniis provideri potuerit, omnibus, summis infimisque, iura aequasse; plus pollere multorum ingenia consiliaque.

Liv. 3.48.7-8
[7] Icilius Numitoriusque exsangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant. [8] Sequentes clamitant matronae: eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?—cetera quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.

Liv. 3.54.8
[8] Legati pro contione: «quod bonum faustum felixque sit vobis reique publicae, redite in patriam ad penates, coniuges liberosque vestros; sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem. in Aventinum ite, unde profecti estis. [9] Ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis vestrae, tribunos plebi creabitis. praesto erit pontifex [p. 180] maximus qui comitia habeat.»

Liv. 3.56.9-10
[9] Maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur. [10] Ceterum sua propria bona malaque, cum causae dicendae data facultas sit, tum se experturum; in praesentia se communi iure civitatis civem Romanum die dicta postulare ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri. Non ita se invidiam pertimuisse ut nihil in aequitate et misericordia civium suorum spei habeat.

Liv. 3.58.10-11
[10] Et M. Claudius, adsertor Verginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, manesque Verginiae, mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.

Liv. 3.60.1-2
[1] Consules rebus urbanis compositis fundatoque plebis statu in provincias diversi abiere. Valerius adversus coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum Volscorumque sustinuit consilio bellum; [2] Quod si extemplo rem fortunae commisisset, haud scio an, qui tum animi ab decemvirorum infelicibus auspiciis Romanis hostibusque erant, magno detrimento certamen staturum fuerit.

Liv. 4.1.3-4
[3] Ut populo potestas esset, seu de plebe seu de patribus vellet, consules faciendi; id vero si fieret, non volgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant. [4] Laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere; adeo vel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant.

Liv. 4.2.3-4
[3] Maximum Romae praemium seditionum esse; ideo singulis universisque semper honori fuisse. [4] Reminiscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, vel quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque se esse. Finem ergo non fieri nec futuram donec quam felices seditiones tam honorati seditionum auctores essent.

Liv. 4.12.8
[8] Postremo perpulere plebem haud adversante senatu ut L. Minucius praefectus annonae crearetur, felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis futurus quam ad curationem ministerii sui, quamquam postremo annonae quoque levatae haud immeritam et gratiam et gloriam tulit.

Liv. 4.32.5
[5] Proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent.

Liv. 4.45.1-2
[1] Annus felicitate populi Romani periculo potius ingenti quam clade insignis. servitia urbem ut incenderent distantibus locis coniurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem Capitoliumque armati occuparent. [2] Avertit nefanda consilia Iuppiter, indicioque duorum comprehensi sontes poenas dederunt. indicibus dena milia gravis aeris, quae tum divitiae habebantur, ex aerario numerata et libertas praemium fuit.

Liv. 4.57.8-9
[8] Dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria maior in urbem rediit magistratuque se abdicavit. [9] Tribuni militum mentione nulla comitiorum consularium habita—credo ob iram dictatoris creati—tribunorum militum comitia edixerunt.

Liv. 5.9.1
[1] Primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent.

Liv. 5.12.1
[1] His orationibus incitata plebs denis milibus aeris gravis reos condemnat, nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Verginio deprecante ne infelicior domi quam militiae esset. [2] In hos versa ira populi cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam factae memoriam obscuram fecit.

Liv. 5.24.1-3
[1] Veiis captis sex tribunos militum consulari1 potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Servilium tertium. [2] Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit. ab iis non urbes vi aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. [3] Ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat.

Liv. 5.30.5
[4] His adhortationibus principis concitati patres, senes iuvenesque, cum ferretur lex agmine facto in forum venerunt, dissipatique per tribus suos quisque [5] tribules prensantes orare cum lacrimis coepere ne eam patriam pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes; [6] ne exsulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac dis penatibus in hostium urbem agerent, eoque rem adducerent ut melius fuerit non capi Veios, ne Roma desereretur.

Liv. 5.43.6-8
[6] Proficiscentis Gallos ab urbe ad Romanam experiendam virtutem fortuna ipsa Ardeam, ubi Camillus exsulabat, duxit; [7] qui maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque accusandis senesceret, indignando mirandoque ubi illi viri essent qui secum Veios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper quam felicius gessissent, [8] repente audit Gallorum exercitum adventare atque de eo pávidos Ardeates consultare. Nec secus quam divino spiritu tactus cum se in mediam contionem intulisset abstinere suetus ante talibus conciliis.

Referencias bibliográficas

Livy. Books I and II With An English Translation. Cambridge. Cambridge, Mass., Harvard University Press; London, William Heinemann, Ltd. 1919. [Online]

Livy. Books III and IV With An English Translation. Cambridge. Cambridge, Mass., Harvard University Press; London, William Heinemann, Ltd. 1922. [Online]

Livy. Books V, VI and VII With An English Translation. Cambridge. Cambridge, Mass., Harvard University Press; London, William Heinemann, Ltd. 1924. [Online]

Free  templates from pikbest.com